- GENU
- GENUex Graeco γόνυ, roboris sedes, Artemid. l. 1. c. 49. Τὰ γόνατα πρὸς τε ἰχὺν καὶ εὐανδρείαν ἐςτὶ ληπτέα καὶ πρὸς κινήσεις, καὶ πρὸς πράξεις κτλ. Quibus proin debilitatis, totum corpus imbecillum est. Plaut. Curcul. Act. 2. sc. 3. v. 30.Tenebrae oboriuntur, genua succidunt.Lucret. de Rer. nat. l. 3. v. 157.Caligare oculos, sonere aureis, succidere artus,Denique concidere ex animi terrore videmps.Horat. Carm. l. 1. Od. 23. v. 8.Et corde et genibus tremit.Quod ductum ex Homericis versibus, de homine timido, Il. 2.Α᾿λλὰ μετοκλάξει, καὶ ἐπ᾿ ἀμφοτέρους πόδας ἵζει.Vide Casp. Barth. ad Claud. l. 3. de Rapt. Proserp. Carm. 36. v. 151. ubi de Cerere, postquam raptum filiae rescivit, dicitur,Haeserunt lacrimae: nec vox, aut spiritus orisRedditur, atque imis vibrat tremor ossa medullis,Succidui titubant gressus ------Eade Misericordiae consignavit Antiquitas. Unde mos genua incerandi Deorum, Iuv. indigitatur l. 4. Sat. 10. v. 55.Propter quae fas est genua incerare Deorumde quo infra aliquid in voce Inceramenta. Et de homine Plin. l. 11. c. 45. Hominis genibus quaedam et religio inest. observatione gentium. Haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt: haec, ut aras, adorant, fortassis quia inest iis vitalitas. Namque in ipsa genu utriusque commissura dexira laevaque a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, quâ perfossâ, ceu iugulo, spiritus fugit. Aliam rationem vide infra. Sollennem nempe apud Vet. supplicandi ritum, genua tangere, fuisse, discimus ex Homero passim: inter alia Il. a. ubi de Thetide Iovi supplicante,—— Θέτις δ᾿ὡς ἥψατο γούνων,Ως ἔχετ᾿ ἐμπεφις̔῀α ———— Thetis autem ut apprehendit genaus, Ut tenebat inhaerens —— Primum namqueve sedere solebant supplices, ante eum, ad quem confugerant, auxilium exoraturi. Dein caput eius, cui se ingerebant, tangere conabantur, neque rotum tamen, sed mentum modo, ut Homero videtur: vel barbae meditullium, quod Eurip. probat. Id vero διὰ τὸ ἡγεμονικὸν, quia pars ea in nobis praecipua, utpote τοῦ λογεςτικοῦ seu rationalis potentiae sedes est. Quod si caput contingere non dabatur, dextram prehendebant, διὰ τὸ πρακτικὸν, quoniam maxima ei ad agendum facultas: Quam si quoque removeret is, cui supplicabatur, ut apud Eurip. factum legimus, ὁρῶ σε δεξιὰν κρύπτοντα καὶ πρόϚωπον ἔμπαλιν ςτρέφοντα, Video te dextram occultantem et vulium avertentem: ultima anchora Genua erant, quae utraque mann amplexi, διὰ τὸ βαδιςτικὸν, quod progrediendi ad auxilium instrumenta essent, iis tenaciter inhaerebant. Quo factum ut solo verbo γουνάζεςθαι totus aliquando supplicandi ritus denotetur. Apud eundem Poetam Thetis paulo ante duo simul membra tetigisse, dextrâ mentum, sinistrâ genua Iovis, memoratur: cum inquit,—— Καὶ λάβε γούνωνΣκαιῇ δεξιτερῇ δ᾿ ἄῤ ὑπ᾿ ἀνθερεῶνος ἑλοῦσα.—— Et prehendit genuaSinistrâ manu, dexterâ autem sub mento apprehendens.Et hinc forte factum, quod Reges et Principes olim, praecipue vero Tyranni, non manus solum, sed et Genua subditis exosculanda praeberent. Quem morem tangit Amm. Marcell. l. 28. c. 4. Ex his quidam, cum salutari pectoribus oppositis coepêrunt, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda et manus. Vide Laur. IC. Notis in Phaedr. l. 5. Fab. 1. v. 5. Illam osculantur quâ sunt oppressi manum. Neque vero eorum solum genua complexu impedimus, quibus supplicamus, sed et genu tenus demissâ manu salutamus obvios, honoratiores praesertim, quod Aegyptiis iam olim in usu fuisse, scribit Herod. l. 2. imo ipsi genua flectimus humilitatis nostrae contestandae ergo: de quo ritu antiquissimo precantium adorantiumque Deum ac Principes dici multa posent, alibi monenda. Etiam in S. Cena, quam Vett. accubitu faciebant, Agapis coniunctam, dein stantes celebrabant: postmodum de genibus facra mysteria sumi coepêrent. Vide Franc. Burmann. ubi de S. Cenae nominibus, personis, symbolis, Syst. Theol. Christ. Part. post. l. 7. c. 10. §. 46. In Kal. Maronitaum, apud Allatium in Symmictis p. 103. Genuum positio appellantus paenitentiae causâ ducentae, trecentae aut plures factae genu flexiones publicae, ita ut flexis genibus et exosculari terram ilico resurgant, teste Gabriele Sionita, apud C. du Fresne Gloss. De genuflexione, in facris Ecclesiae Rom. Vide Macros Fratres Hiêrolexico; de ritu humiliandi se super Genua, apud Cistercienses usitato, diximus supra, ubi de articulis. ut et infra ubi de Metanoea, item in voce Vema. Porro Graecorum mulieres, in suis oecis labori vocantes, solebant εἱς γόνυ ζώβαςθαι ut Theocritus ait, i. e. nudae genu esse, ut Virg. interpretatur, qua de re infra dicemus, ubi de laudabili Atheniensium Oecuria. Alias supra genua subducere vestem negligentiae et rusticitatis habitum, vide infra in voce Pallium. Mollitiei item Arnob. adv. Gentes l. 2. Incedere poplitibus nudis, omnique aliso cultu vigorem virilitatis et exponere et in habitum feminarum delitiasque molliri. Quod proin et Varro carpit Meleagris, Non modo suris apertis, sed poene natibus apertis ambulans. In Gothis vero id gentilitium fuisse, dicemus infra in voce Pero.Etiam genibus scuta horrendo fragore illidebant, laetitiam indicaturi, milites, vide infra Scutum; et genu flexo sternutantes olim salu tabantur, ut videbimus ubi de Sternutatione. Sed et memorabilis et ad victoriam efficax status fuit Chabriae Ducis Atheniensium, in praelio cibtra Agesilaum summum Ducem, cum is fugatis iam conductitiis catervis, apud Corn. Nep. c. 1. in eo. reliquam phalangem loco vetuit cedere, obnixoque genu scuto proiectaque hastâ impetum excipere hostium docuit. Hoc usque eo totâ Graeciâ fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in Foro constituta est. Ex quo factum, ut postea Athletae, ceterique Artifices his stratibus in statuis ponendis uterentur, cum victoriam essent adepti, ubi, quo pacto hoc schema bellicum, a Triariorum apud Romanos sub sidendi in genu dextrum ratione, differat, Loccenius exponit. Vide quoque Stewech. ad Veget. et praeter Lips. Valtrin. de Milit. Rom. l. 5. c. 3. At poplite in alterum genu im posito digitisque pectinatim implexis, assidere parturientibus, superstitio prisca vetabat, cuiusoriginem a facto Lucinae arcessit ovid. quae impeditura Iunonis iuslu partum Alcumenae, ante ianuam eius sedit, Met. l. 9. v. 298.dextroque est poplite laevumPressa genu, digitis inter se pectine iunctisSustinuit partus ——Qua de re vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et plura huc facientia, infra ubi dc Poplitibus. Addam saltem, genibus nixos Deos Nixios pingi fingiqueve consuevisle. Festus, Nixii Dii appellantur tria signa in Capitolio, ante sellam Minervae, genibus nixa, velut praesidentes parientium nixibus. Quo eodem gestu statuam sibi erigi voluisle Ludovicum XI. Galliae Regem Chassanaeus memorat, de Gloria Mundi huicque membro Serpyllinum unguentum destinasle Vett. luxuriam infra in voce Unguentum. Hinc Adgeniculari, quod vide supra et Ingeniculari, infra in voce Ingeniculatio: uti de Genuiseistione in verbo Expeditare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.